B.
Anno incarnationis Domini 1241 tercia feria post (octavas) pasche, scilicet 5. ydus Aprilis (1241 April 9. ), fuit prelium in Walstat cum Thartaris, in quo pie memorie filius ducis Henrici piissimi principis cum barba, qui fundavit Trebniczyam, et sancte Hedwigis occubuit. Ante idem pascha anno 1240 post meridiem sol eclipsim passus est.
Anno Domini 1267 (1267 Aug. 25. ) translata est beata Hedwigis in Trebnitcz a venerabilibus patribus abbatibus, scilicet pie memorie Nicolao abbate Lubense et aliis quampluribus ad liec cleputatis. Canonizata est autem beata Hedwigis a sanctissimo patre papa demente papa quarto.
Anno Domini 1277 12. Kal. Marcii (1277 Febr. 18. ), hoc fuit proxima quinta feria post Invocavit, dux Henricus Wratislaviensis captivatur et patruo suo duci Boleslao traditur, a quo captivus In Leen 22 septimanis detinetur. Interim cum tenetur, ex utraque parte exercitus adunatur, in quo dux Poznaniensis capitaneus loco captivi cum dicto Boleslao congreditur, et utrobique multitudo ceditur. Ab ipso tamen Boleslao victoria optinetur. Demum captivus dimittitur terraque Slesie rursum dividitur.
Sequenti anno rex Bohemorum (1278. ) contra imperium rebellare presumens et maximum exercitum conducens, regi Rudolffo obviabat quem contempserat, contra ipsum ad prelium preparat. Sextaque feria post Bartholomei (Aug. 26.) bellum, commiserunt, multique cum rege Bohemorum perierunt. Post hec circa nativitatem Domini Boleslaus moritur et in Legenitcz apud Predicatores sepelitur.
Anno Domini 1303 (1303 Juli 11. ) translatione S. Benedicti turbato aere magnus grando cecidit in modum unius ovi, ac etiam in aliquibus locis inventi sunt multo maiores hiis, utpote in modum capitis unius pueri.
Anno Domini 1315 circa festum beati Jacobi multi heretici (1315 c. Juli 25. ), fere quinquaginta vel plures cum mulieribus et parvulis in Sweidnitz concremati sunt, et in Wratislavia et in aliis civitatibus combusti sunt quam plures.
Anno Domini 1281 cepit fames valida in multis terris et duravit. . annis regnante Rudolffo.
Schließe Fenster
|